Monday, May 2, 2011
Verbum Hodiernum: TUNC
Today's word is the adverb TUNC. This is the demonstrative tum ("then") with the emphatic suffix -c(e) at the end, hence tunc.
Here are some examples of today's word in Latin sayings and proverbs:
Tunc scimus, cum causas cognoscimus.
Tunc alios culpa, cum tu sis sine culpa.
Tunc canent cycni, cum tacebunt graculi.
Tunc cantent cycni, sileat cum graculus audax.
Semper consilium tunc deest, cum opus maxime est.
Tunc sapient stolidi, cum fuerint taciti.
Tunc beatam dico vitam, cum peracta fata sunt.
Lectio tunc utilis, cum facimus ea quae legimus.
Iracundus cum irasci desierit, tunc irascitur sibi.
Tunc ius calcatur, violentia cum dominatur.
Cum pauper diviti donat, tunc diabolus ridet.
Tunc tua res agitur, paries dum proximus ardet.
Quando timor maior, tunc Deus est propior.
Omnia tunc bona sunt, clausula quando bona.
Rem perpende prius ; tunc age, quando libet.
Malus bonum ubi se simulat, tunc est pessimus.
Pomum suave est, tunc ubi custos abest.
Si deficit faenum, tunc accipe stramen.
Tunc male vulpi erit, si muscas prendere tentet.
Absente vino, nulla tunc adest Venus.
Da tua dum tua sunt ; post mortem tunc tua non sunt.
Subscribe to:
Post Comments (Atom)
No comments:
Post a Comment