Monday, July 4, 2011

Verbum Hodiernum: QUASI



Today's word is QUASI, an adverb that means "as if" or "like." We even use this Latin word in English, and it has just the same meaning - a "quasi-member" of a group, for example, is someone who is like a member of the group, but not really a member.

The Latin word was originally spelled "quamsi" - think of it as being something like "tam... quam si" - just... as if."

Here are some examples of today's word in Latin sayings and proverbs:

Quasi nix tabescit dies.

Res quasi bruma fluit, quae male parta fuit.

Dies nostri quasi umbra super terram.

Consuetudo quasi altera lex.

Consuetudo quasi altera natura.

Oculi quasi fenestrae animi.

Qui monet, quasi adiuvat.

Dii nos quasi pilas homines habent.

Ita vita est hominum quasi cum ludas tesseris.

Deus ipse solem, quasi lumen, accendit.

Ratio quasi quaedam lux lumenque vitae.

Maiorum gloria posteris quasi lumen est.

Omnis mundi creatura quasi liber et scriptura.

Sine doctrina vita est quasi imago mortis.

Homo sine pecunia est quasi corpus sine anima.

Laudatur nummus, quasi rex super omnia summus.

Ignoscito aliis quasi pecces cotidie.

Superbia est quasi rex omnium vitiorum.

Quis unquam res suas quasi periturus aspexit?

Quod est venturum, sapiens quasi praesens cavet.

A iustitia, quasi a quodam fonte, omnia iura emanant.

Egomet meo indicio miser quasi sorex hodie perii.

Quasi mures semper edimus alienum cibum.





.

No comments: